- BAJOCASSES
- BAJOCASSESpopuli Galliae, videntur esse Plinii Viducasses, l. 4. c. 18. in Gallia Lugdun. et Biducasses Ptolemaei, qui et Baiocassini Gregor. Turonens. l. 5. c. 27. et Bagassini truncô nomine, Fredegario Chron. 4. c. 80. Hos male in Veliocasses aut Velocasses et Bellocasses Caesaris l. 7. Bell. Gall. c. 75. Pithoeus et Scaliger convertunt. Horum civitas, in Notit. Veterib. secundas tevet, inter civitates provinciae Lugdunens. II. et una cum civitate Abrincatum praecedit civitates Ebroicorum seu Aulercorum Eburovicum atque Lexoviorum, nobilissimarum gentium: ex quibus etiam civitas Lexoviorum civitati Saiorum olim ignotae, certe semper humili infirmaeque subicitur. Hodieque Episcopus Baiocassinus uni Metropolitano secundus, reliquos provinciae Antistites antecedit, seu primus est Suffraganeus Normanniae. Baiocae olim, vide ibi, nunc Bayeux. Hinc pagus Baiocassinus, ut in Capitulis Caroli Magni vel Bagisinus aut Bagassinus, in Capitulis Caroli Calvi, vulgo le Bessin. Hadr. Vales. Notit. Gall. Urbs Viducassium apud Ptolem. Argenus memoratur, 5. mill. Pasi, ab Oceano: in tabul. Peuting. Araegenus, forte ab amne suo Ara vel Aura, Aure, et Lexovios inter ac Osismios ponitur. Idem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.